monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 99
{LXXIV} nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo adspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est certior, ad quam medicinam nata sit, talis autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit. -